Latin
Book 7, Chapter 2
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 7.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
eumque petitioni coeptae supplicatione iugi ac lacrimis indefessus insisteret, adueniens ad eum angelus in uisione nocturna eiusque uelut aperiens uterum quandam ignitam carnis strumam de eius uisceribus auellens atque proiciens suisque omnia ut fuerant locis intestina restituens: ecce, inquit, incentiua tuae carnis abscisa sunt et obtinuisse te noueris hodierno die perpetuam corporis puritatem quam fideliter poposcisti. haec de gratia dei, quae memorato uiro peculiariter adtributa est, breuiter diiiase sufficiat.