Latin
Book 7, Chapter 21
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 7.21.3
Unproofread scanNot analysed yet
sed plane laborant et ipsi non minus inpugnantes hominum genus et desudant, ut praeualeant de unoquoque illam quam cupiunt obtinere uictoriam, et retorquetur in eos illa confusio quae nos manebat, si ab ipsis fuissemus elisi, secundum illud: caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos, et: conuertetur dolor eius in caput eius, et iterum: ueniat illi laqueus, quem ignorat: et captio quam abscondit adprehendat eum: et in laqueo cadat in ipso, scilicet quem super hominum deceptione molitur. dolent igitur etiam ipsi non minus, et quemadmodum nos elidunt, ipsi quoque similiter eliduntur nec uicti sine confusione discedunt.