Latin
Book 7, Chapter 21
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 7.21.8
Unproofread scanNot analysed yet
non solum enim docebimur non orare pro inimicis nostris nec diligere illos, sed etiam detestari eos inplacabili odio prouocabimur et maledicere eis atque orationem aduersus eos indesinenter effundere. quae tali spiritu prolocutos uiros sanctos et amicos dei intellegere perquam scelestum est ac profanum, quibus ante aduentum Christi idcirco lex non est posita, eo quod transcendentes mandata eius euangelicis parere praeceptis et apostolicae perfectioni studere praeuenientes dispensationem temporis maluerunt.