Latin
Book 7, Chapter 23
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 7.23.1
Unproofread scanNot analysed yet
Satis tamen nobis et experientia nostra et seniorum relatione conpertum est non eandem uim habere nunc daemones quam anteriore tempore inter anachoretarum dumtaxat principia, in quibus adhuc raritas monachorum in heremo conmanebat. tanta namque erat eorum feritas, ut uix pauci et admodum stabiles atque aetate prouecti tolerare habitationem solitudinis possent. siquidem in ipsis coenobiis, in quibus conmorabantur octo uel decem, ita eorum atrocitas grassabatur et frequentes ac uisibiles sentiebantur adgressus, ut non auderent omnes pariter noctibus obdormire, sed uicissim aliis degustantibus somnum alii uigilias celebrantes psalmis et orationibus seu lectionibus inhaerebant.