Latin
Book 7, Chapter 26
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 7.26.2
Unproofread scanNot analysed yet
cuius rei nostris quoque temporibus satis euidens contigit et aperta probatio in abbate Paulo uel Moyse, qui habitauit locum huius solitudinis qui Calamus nuncupatur. nam prior conmoratus est in heremo quae adiacet Panephysi ciuitati, quam solitudinem non olim factam aquae salsissimae inundatione cognouimus. quae, quotiens flauerit spiritus aquilonis, de stagnis inpulsa ac superfusa adiacentibus terris ita omnem illius superficiem contegit regionis, ut antiquos ibidem uicos, qui olim hac ipsa de causa omni sunt habitatore deserti, faciat uelut insulas apparere.