Latin
Book 7, Chapter 26
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 7.26.4
Unproofread scanNot analysed yet
quod licet zelo castitatis et puritatis ardore sit factum, tamen quia non secundum scientiam praesumptum est, sed obseruantia disciplinae iustaeque districtionis excessus est modus (non enim solam familiaritatem quae uere est noxia feminarum, sed ipsam quoque figuram sexus illius credidit exsecrandam), tali confestim correptione percussus est, ut eius uniuersum corpus paralyseos ualitudine solueretur nullumque in eo membrum penitus explere suum praeualeret officium, siquidem non solum pedes ac manus, sed etiam linguae motus quo elocutio uocis exprimitur ipsaeque aures ita auditus proprii amiserint sensum, ut in eo nihil amplius ex homine quam inmobilis tantum atque insensibilis figura remaneret.