# Conlationes Patrum (Collationibus) 7.27.1

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 7, Chapter 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/7.27.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/7.27.1

Secundus uero, quem diximus in hac heremo conmoratum, cum ipse quoque singularis et inconparabilis uir esset, ob reprehensionem unius sermonis, quem contra abbatem Macarium disputans paulo durius protulit quadam scilicet opinione praeuentus, tam diro confestim est traditus daemoni, ut humanas egestiones ori suo ab eo suppletus ingereret. quod flagellum purgationis gratia se dominus intulisse, ne scilicet in eo uel momentanei delicti macula resideret, uelocitate curationis eius atque auctore remedii demonstrauit. nam continuo abbate Macario in oratione submisso dicto citius nequam spiritus ab eo fugatus abscessit.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
