# Conlationes Patrum (Collationibus) 7.32.1

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 7, Chapter 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/7.32.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/7.32.1

Tot autem esse in inmundis spiritibus quot in hominibus studia non dubie conprobatur. nam nonnullos eorum, quos etiam Planos uulgus appellat, ita seductores et ioculares esse manifestum est, ut certa quaeque loca seu uias iugiter obsidentes nequaquam tormentis eorum quos praetereuntes potuerint decipere delectentur, sed derisu tantummodo et inlusione contenti fatigare eos potius studeant quam nocere: quosdam solummodo innocuis incubationibus hominum pernoctare, alios ita esse furori ac truculentiae deditos, ut non sint contenti illorum tantummodo corpora quos subpleuerint atroci dilaceratione uexare, sed etiam inruere super eminus transeuntes atque adficere illos saeuissima caede festinent: quales illi in euangelio describuntur, ob quorum metum per illam uiam transire iam nullus audebat. quos eorumque consimiles bellis quoque et sanguinis effusione pro insatiabili ferocitate gaudere non dubium est.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
