Latin
Book 7, Chapter 32
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 7.32.3
Unproofread scanNot analysed yet
alios repperimus non solum studere mendaciis, sed etiam blasphemias hominibus inspirare. cuius rei etiam nos testes sumus, qui audiuimus apertissime daemonem confitentem per Arrium et Eunomium se impietatem sacrilegi dogmatis edidisse. quod etiam in quarto Regnorum libro unum ex isdem ipsis manifeste legimus praedicantem: egrediar, inquit, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. de quibus apostolus, arguens illos qui ab ipsis decipiuntur, ita infert: adteudentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium.