Latin
Book 7, Chapter 32
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 7.32.5
Unproofread scanNot analysed yet
quae uooabula non casn neo fortuito indita illis debemus accipere, sed significatione istarum ferarum, quae. apud nos uel minus noxiae uel magis perniciosae sunt, illorum ferocitatee rabiesque distingui et ex similitudine nequitiae uirolentae seu principatus, quem istis inter ceteras feras siue serpentes quaedam excellentia malitiae suae confert, illos quoque eorum uocabulis nuncupari, ut scilicet alius quidem ob uehementiam furoris et rabiem ferocitatis suae leonis appellationem, alius basilisci ob illud mortiferum uirus quod priusquam sentiatur interimit, alius uero ob teporem malitiae suae onocentauri ant hericii nomen struthionisue sortitus sit.