Latin
Book 7, Chapter 4
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 7.4.1
Unproofread scanNot analysed yet
SERENVS: Periculosae praesumptionis est necdum rebus recte discussis nec certa ratione collecta de natura cuiuslibet rei praepropere definire ac de consideratione fragilitatis suae capere coniecturam, non de statu et qualitate ipsius disciplinae uel de aliorum experientia proferre sententiam. nec enim si quis natandi ignarus, sciens pondus corporis sui ferri aquarum liquore non posse, experimento suae uoluerit inperitiae definire neminem penitus posse liquidis elementis solida carne circumdatum sustineri, idcirco uera eius opinio iudicanda est, quam secundum experientiam suam uisus est protulisse, cum hoc non solum non esse inpossibile, sed etiam perfacile ab aliis fieri ratione certissima et oculorum fide non dubia conprobetur.