Latin
Book 7, Chapter 4
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 7.4.3
Unproofread scanNot analysed yet
non ergo hano euagationem cordis nostri uel naturae humanae uel deo creatori eius debemus adscribere. uera est enim scripturae sententia, quia deus fecit hominem rectum: et ipsi quaesierunt cogitationes multas. a nobis ergo earum qualitas pendet, quia cogitatio inquit, bona scientibus eam adpropinquat, uir autem prudens inueniet eam. quid quid enim ut inueniri possit nostrae prudentiae industriaeque subiectum est, si non fuerit inuentum, sine dubio nostrae desidiae uel inprudentiae, non naturae uitio reputandum est. cui sensui Psalmista quoque congruit dicens: beatus uir cui est auxilium eius abs te, domine: ascensus in corde suo disposuit. uidetis ergo in nostra dicione consistere, ut sine ascensus, id est pertingentes ad deum cogitationes, siue descensus, ad terrena scilicet et carnalia conruentes, in nostris cordibus disponamus.