Latin
Book 7, Chapter 5
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 7.5.9
Unproofread scanNot analysed yet
andi ipsum regem uiros fortes ad spiritalem militiam congregantem, quo eos dilectu signet ac probet. infirmus, inquit, dicat, quia fortis sum ego, et: qui patiens est, sit pugnator. uidetis ergo bella domini proeliari nisi patientes infirmosque non posse, illa procul dubio infirmitate qua fundatus ille noster euangelicus centurio cum fiducia loquebatur: cum enim infirmor, tunc potens sum, et iterum: uirtus enim in infirmitate perficitur. de qua infirmitate unus prophetarum et erit, inquit, qui infirmatur inter eos sicut domus Dauid. patiens etiam haec bella proeliabitur, nempe illa patientia de qua dicitur: patientia uobis necessaria est, ut uoluntatem dei facientes recipiatis remunerationem.