Latin
Book 7, Chapter 9
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 7.9.1
Unproofread scanNot analysed yet
GEBMANVS: Quod istud, quaeso, est animae cum istis spiritibus nequam tam indiscretum permixtumque consortium, quo sic eidem non dicam iungi, sed uniri possint, ut et adloqui eam insensibiliter et inseri atque inspirare illi quaecumque uoluerint et ad ea quae placuerit eam ualeant instigare eiusque cogitationes ac motus uideant atque perlustrent, tantaque inter ipeos ac mentem unitas fiat, ut sine dei gratia, quid ei illorum incitamento, quid ex nostra uoluntate procedat, discerni paene non possit?