Latin
Book 8, Chapter 12
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 8.12.1
Unproofread scanNot analysed yet
Tanta uero spirituum densitate constipatur aår iste qui inter caelum terramque diffunditur, in quo non quieti otiosique peruolitant, ut satis utiliter humanis aspectibus eos prouidentia diuina subtraxerit. aut enim terrore concursus eorum uel horrore uultuum, in quos se pro uoluntate sua cum libitum fuerit transformant atque conuertunt, intolerabili formidine homines consternarentur atque deficerent, nequaquam ualentes haec carnalibus oculis intueri, aut certe nequiores cotidie redderentur exemplis eorum iugibus et imitatione uitiati, et per hoc inter homines et inmundas atque aerias potestates fieret noxia quaedam familiaritas ac perniciosa coniunctio, quia haec flagitia quae nunc inter homines admittuntur uel parietum saeptis uel locorum interuallo et quadam uerecundiae confusione I celantur.