Latin
Book 8, Chapter 14
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 8.14.2
Unproofread scanNot analysed yet
quod etiam in eoangelio designari a blasphemantibus Pharisaeis manifestissime repperimus: in Beelzebub principe daemoniorum hic eicit daemones. nam et rectores tenebrarum legimus appellari et alium mundi huius principem nuncupari. quos tamen gradus beatus apostolus in futurum, cum omnia fuerint Christo subiecta, adserit uaonandos cum tradiderit, inquiens, regcum deo et patri, cum euacuauerit omnem principatum et potestatem et dominationem. quod utique non aliter fiet, nisi fuerint de ipsorum dicione sublati, supra quos in hoc saeculo potestates seu dominationes uel principatus administrare noscuntur.