Latin
Book 8, Chapter 17
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 8.17.1
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quod unicuique nostrum duo cohaereant angeli, id est bonus ac malus, scriptura testatur. et de bonis quidem saluator ne contemnatis, inquiens, unum ex pusillis istis: dico enim uobis quod angeli eorum in caelis semper uident faciem patris mei qui in caelis est. illud quoque: inmittet angelus domini in circuitu timentium eum: et eripiet eos. ,nec non etiam quod in Actibus apostolorum de Petro dicitur, quia angelus eius est. de utrisque uero liber Pastoris plenissime docet.