Latin
Book 8, Chapter 18
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 8.18.2
Unproofread scanNot analysed yet
cumque illo nunc quidem inprimente pectori suo frontique signaculum crucis, nunc uero orationi suppliciter incubante ne adproximare quidem dirissimi daemones eidem prorsus auderent atque ad eos qui illos direxerant absque ullo reuerterentur effectu et alios illi in nequitia uehementiores rursus inmitterent itidemque ipsis in cassum suas expendentibus uires atque inaniter redeuntibus potentiores nihilominus aduersus militem Christi uictorem iterum destinati nihil penitus praeualerent, eo profecerunt tales tantaeque eorum insidiae tota magica quaesitae, ut per haec euidentissime conprobarent magnam profeseioni ChristianoTQm inesse uirtutem, quibus illae tam saeuae et tam potentes umbrae, quas aestimabant solem lunamque, si ad eas directae fuissent obducere potuisse, hunc non solum nihil laedere, sed ne ad punctum quidem de monasterio suo ualuerint proturbare.