Latin
Book 8, Chapter 19
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 8.19.3
Unproofread scanNot analysed yet
qua opinione Pharisaei quoque decepti arbitrati; sunt etiam dominum saluatorem hac arte daemoniis imperasse, dicentes: in Beelzebub principe daemoniorum hic eicit daemones, secundum illam scilicet consuetudinem, qua norant suos magos uel maleficos per inuocationem nominis illius ac ritum sacrificiorum, quo eum delectari et gaudere cognoscunt, aelnt domesticos eius habere etiam in daemonas ei subditos potestatem.