Latin
Book 8, Chapter 21
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 8.21.3
Unproofread scanNot analysed yet
itaque illa generatio quae de Seth iusti propagine descendebat suae lineae iugiter agnationique permixta in patrum atque ataui sanctitate longa aetate durauit, nequaquam scilicet sacrilegiis. ao malitia nequissimae prolis infecta, quae in semet inpietatis germen uelut auita traditione retinebat insertum. donec ergo perseuerauit inter illos generationis eorum ista discretio, semen illud Seth, utpote de optima radice procedens, pro merito sanctitatis angeli dei siue ut diuersa exemplaria continent . filii dei uocati sunt, et e contrario illi propter inpietatem uel suam uel patrum suorum et opera terrena filii hominum i nuncupantur.