Latin
Book 8, Chapter 21
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 8.21.5
Unproofread scanNot analysed yet
quippe qui mundi ipsius infantiam adhuc teneram et quodammodo palpitantem rudemque conspexerat et in quem tanta fuit non solum sapientiae plenitudo, sed etiam gratia prophetiae diuina illa insuffiatione transfusa, ut uniuersis animantibus nomina rudis adhuc mundi huius habitator inponeret ac non solum omnigenum bestiarum atque serpentum furores uirusque discerneret, sed etiam uirtutes herbarum et arborum lapidumque naturas ac temporum necdum expertorum uicissitudines partiretur, ita ut efficaciter potuerit dicere: dominus dedit mihi eorum, quae sunt, scientiam ueram: ut sciam dispositionem orbis terrarum et uirtutes elementorum, initium et consummationem et medietatem temporum, uicissitudinum inmutationes et diuisiones temporum, annorum cursus et stellarum dispositiones, naturas animalium iras bestiarum, uim spiritnum et cogitationes hominum, differentias arborum et uirtutes radicum, et quaecumque sunt abscondita et in promptu cognoui.