Latin
Book 8, Chapter 21
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 8.21.7
Unproofread scanNot analysed yet
haec igitur quam diximus curiosarum rerum notitia quomodo in diluuio non perierit ac superuenientibus saeculis innotuerit, licet hoc minime absolutio propositae quaestionis exposcat, tamen, quia nos occasio huius expositionis admonuit, praestringendum breuiter puto. quantum itaque antiquae traditiones ferunt, Cham filius Noê, qui superstitionibus istis et sacrilegis ac profanis erat artibus institutus, sciens nullum se posse super his memorialem librum in aream prorsus inferre, in qua erat una cum patre iusto ac sanctis frairi- (bus ingressorus, scelestas artes ac profana conmenta diuersorum metallorum lamminis, quae scilicet aquarum conrampi inundatione non possent, et durissimis lapidibus insculpsit.