Latin
Book 8, Chapter 21
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 8.21.9
Unproofread scanNot analysed yet
hi namque finitimos popnlari ac rapinas inter homines primi exercere coeperunt, praeda potius exigentes uitam suam quam sudore operis ac labore contenti, et quorum usque eo scelera supercreuerant, ut expiari mundus alias nisi diluuii inundatione non posset. ita ergo filiis Seth libidinis instigatione transgressis illud mandatum, quod ab exordio mundi huius naturali instinctu diutissime fuerat custoditum, necesse fuit per litteram legis postea reparari: filiam tuam non dabis filio eius uxorem nec de filiabus eorum accipies filio tuo, quia seducent corda uestra, ut discedatis a deo uestro etsequamini deos earum ac seruiatis eis.