Latin
Book 8, Chapter 23
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 8.23.2
Unproofread scanNot analysed yet
quae etiam secundum apostolum paedagogus uelut paruulis data fuisse describitur, erudiens scilicet eos atque custodiens, ne ab illa disciplina in qua naturaliter fuerant instituti quadam obliuione discederent. nam quia sit homini omnis scientia legis ab initio creationis nfosa, hinc manifeste probatur, quod mandata legis absque litterae lectione ante legem, immo ante diluuium omnes sanctos obseruasse cognoscimus. quemadmodum enim scire potuit Abel necdum lege mandante, quod de primitiuis ouium suarum et de adipe ipsarum sacrificium deo deberet offerre, nisi per insitam sibi legem naturaliter fuisset edoctus? quemadmodum Noe quod mundum uel quod inmundum esset animal discreuisset nondum haec legali distinguente mandato, nisi scientia naturali fuisset instructus ?