Latin
Book 8, Chapter 25
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 8.25.1
Unproofread scanNot analysed yet
IIIud uero quod uos de diabolo mouerat: quia mendax est et pater eius, quod uidelicet tam ipse quam pater suus mendax pronuntiari uideatur a domino, satis absurdum est hoc uel leuiter opinari. ut enim paulo ante diximus spiritus spiritum non generat, sicut ne animam quidem potest anima procreare, licet concretionem carnis non dubitemus humano semine coalescere, ita de utraque substantia, id est carnis et animae, quae cui adscribatur auctori, apostolo manifestius distinguente: deinde patres, inquit, carnis nostrae habuimus eruditores et reuerebamur: non multo magis subiciemur patri spirituum et uiuemus?