Latin
Book 9, Chapter 10
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 9.10.1
Unproofread scanNot analysed yet
Et ideo primum proprietates ipsae sunt nominum uerborumque tractandae ac discutiendum quid inter orationem et obsecrationem ac postulationem intersit, deinde similiter perscrutandum utrum singillatim sint an pariter exhibendae, tertio indagandum utrum etiam ipse ordo qui ita est apostoli auctoritate dispositus aliquid amplius instruat auditorem, an simpliciter accipienda sit ista distinctio et indifferenter putanda sit ab illo taliter fuisse digesta. quod mihi satis uidetur absurdum. non enim credendum est aliquid transitorie ac sine ratione spiritum sanctum per apostolum protulisse. et idcirco eodem quo coepimus ordine, prout dominus donauerit, singula retractemus.