# Conlationes Patrum (Collationibus) 9.18.3

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 9, Chapter 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/9.18.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/9.18.3

in quem filiorum ordinem gradumque prouecti illa continuo quae est in bonis filiis pietate ftagrabimus, ut iam non pro nostris utilitatibus, sed pro nostri patris gloria totum inpendamus affectum, dicentes ei: sanctificetur nomen tuum, nostrum desiderium, nostrum gaudium gloriam nostri patris esse testantes, imitatores effecti illius qui dixit: qui a semet ipso loquitur, gloriam propriam quaerit: qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum, hic uerax est, et iniustitia in eo non est. denique uas electionis hoc repletus affectu etiam anathema fieri optat a Christo, dummodo familia ei multiplex adquiratur et ad gloriam sui patris salus totius Israheliticae plebis adcrescat.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
