Latin
Book 9, Chapter 21
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 9.21.2
Unproofread scanNot analysed yet
cum dicit hodie, ostendit eum cotidie esse sumendum et hesternam praebitionem eius non sufficere, nisi nobis hodie quoque similiter fuerit adtributus. omnique nos tempore hanc orationem debere profundere indigentia eius cotidiana conmoneat, quia non est dies quo non opus sit nobis huius esu ac perceptione cor interioris nostri hominis confirmare, licet istud quod dicitur hodie et ad praesentem uitam possit intellegi, id est: dum in hoc saeculo conmoramur, praesta nobis hunc panem. nouimus enim eum his qui meruerint a te et in futuro esse praestandum, sed rogamus ut eum nobis hodie largiaris, quia nisi eum percipere quia in hac uita meruerit, in illa eius particeps esse non poterit.