Latin
Book 9, Chapter 22
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 9.22.3
Unproofread scanNot analysed yet
quisquis igitur in se delinquenti fratri non ex corde remiserit, non indulgentiam, sed condemnationem deprecatione hac sibimet inpetrabit, suaque professione semet ipsum poscet dirius iudicari dicens: remitte mihi sicut et ego remisi. quod cum illi secundum suam petitionem fuerit repensatum, quid aliud subsequetur quam ut exemplo suo inplacabili ira et inremiesa sententia puniatur ? ideoque si clementer uolamus iudicari, nos quoque erga illos qui in nos deliquerunt oportet esse clementes. tantum enim remittetur nobis, quantum nos remiserimos eis qui nobis quacumque malignitate nocuerunt.