# Conlationes Patrum (Collationibus) 9.23.2

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 9, Chapter 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/9.23.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/9.23.2

temptatus est enim Iob, sed non est inductus in temptationem. non enim dedit insipientiam deo nec ad illam ad quam trahebatur temptatoris uoluntatem ore impio blasphemus intrauit. temptatus est Abraham, temptatus est Ioseph, sed neuter illorum inductus est in temptationem, quia nullus eorum consensum praebnit temptatori. denique sequitur: sed libera nos a malo, id eat, ne permittas nos a diabolo temptari supra id quod possumus, sed fac cum temptatione et exitum, ut sustinere possimus.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
