# Conlationes Patrum (Collationibus) 9.29.4

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 9, Chapter 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/9.29.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/9.29.4

uel certe quales, illae sunt lacrimae, de quibus in psalmo centensimo primo canitur: quia cinerem sicut panem manducaui, et poculum meum cum fletu miscebam. quas certum est non illo adfectu promi, quo in sexto psalmo ex persona paenitentis emergunt, sed pro anxietatibus uitae huius atque angustiis et aerumnis, quibus iusti in hoc mundo positi deprimuntur. quod etiam psalmi ipsius non solum textus, sed etiam titulus euidenter ostendit, qui ex persona pauperis illius de quo in euangelio dicitur: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, ita describitur: oratio pauperis, cum anxiatus fuerit, et coram deo effuderit precem suam.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
