# Conlationes Patrum (Collationibus) 9.3.3

Cassian, Conlationes Patrum (Collationibus), Book 9, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/9.3.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/conlationes-patrum-collationibus/9.3.3

quidquid enim ante orationis horam anima nostra conceperit, necesse est ut orantibus nobis per ingestionem recordationis occurrat. quamobrem quales orantes uolumus inueniri, tales nos ante orationis tempus praeparare debemus. ex praecedenti enim statu mens in supplicatione formatur, eoruudemque actuum prooumbentibus nobis ad precem, uerborum quoque uel sensuum ante oculos imago praeludens aut irasci nos secundum praecedentem qualitatem aut tristari aut concupiscentias causasue praeteritas retractare aut risu fatuo, quod etiam pudet dicere, cuiusquam scurrilis dicti uel facti titillatione pulsari aut ad priores faciet uolitare discursus.

---

Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus), ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa001/stoa0076c.stoa001.opp-lat2.xml.
