Latin
Book 9, Chapter 5
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 9.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
quae tria licet secundum litteram perpetrata adgrauent animam atque a deo separent ac deprimant ad terrena, est tamen eorum facilis declinatio et maxime nobis, qui tam longa remotione ab omni saeculi huius conuersatione disiungimur et istis uisibilibus curis et ebrietatibus et crapulis nulla penitus occasione miscemur. uerum est alia quoque crapula non miaus noxia et ebrietas spiritalis difficilius euitanda, cura quoque ac sollicitudo saecularis, quae nos etiam post omnium facultatum nostrarum perfectam renuntiationem et uini epularumque cunctarum continentiam et quidem in solitadine conetitutos frequenter inuoluunt (de quibus propheta: expergiscimini, inquit, qui estis ebrii, et non a uino. alius quoque: