Latin
Book 9, Chapter 6
Cassian, John, Conlationes Patrum (Collationibus) 9.6.3
Unproofread scanNot analysed yet
ad haec senex: bene dixisti Cpotuimus'. non enim solus eras, cum illud caederes, sed fuit alius tecum quem non uidisti, qui tibi in hoc opere non tam adiutor quam uiolentissimus inpulsor adstabat. et idcirco morbum ambitus saecnlaris nostris mentibus non inesse non utique eorum tantum negotiorum abstinentia conprobabit, quae etiam si uelimus expetere uel explere non possumus, neque illarum despectus rerum, quas si adfectauerimus tam apud spiritales uiros quam apud saeculi homines notabiles prima fronte reddemur, sed cum etiam illa, quae nostrae subpetunt potestati et honestate quadam uidentur obnubi, rigida mentis districtione respuimus.