Latin
Book 1, Chapter 2
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 1.2.4
Unproofread scanNot analysed yet
ita singuli ex dissimilitudine haereseon haeresin procreantes omnes quidem a se diuersa, sed omnes tamen fidei aduersa senserunt. nuper quoque, id est in diebus nostris, emersisse haeresim uenenosam ex maxima Belgarum urbe conspeximus, certi erroris, incerti nominis, quia, cum recenti capite ex antiqua Hebionitarum stirpe surrexerit, dubium admodum est antiqua magis dici an recens debeat. noua enim assertoribus, sed uetusta erroribus fuit.