Latin
Book 1, Chapter 3
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 1.3.4
Unproofread scanNot analysed yet
nec dubium id est re ipsa penitus declarante. hinc enim illud est quod intercessionibus suis Pelagianistarum querellas fouet et scriptis suis causas illorum asserit, quod subtiliter his uel ut uerius dixerim subdole patrocinatur et consanguineae sibi improbitati improbo suffragatur affectu, sciens scilicet eiusdem se esse sensus, eiusdem spiritus, et ideo . ,dolens cognatam sibi haeresim ab ecclesia esse disiunctam, quam scit sibi utique peruersitate coniunctam.