Latin
Book 1, Chapter 5
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 1.5.5
Unproofread scanNot analysed yet
rnouit deus sine sui corruptione misceri et tamen in ueritate misceri, et ita suscipere, ut nihil ei crescat augmenti, sicut se ipsum totum nouit infundere, ut nihil ei accidat detrimenti. non ergo ad intellegentiam inbecillitatis nostrae secundum experimentorum uisibilia documenta facientes coniecturam de aequalibus se inuicem ingredientibus creaturis putemus deum hominemque commixtum et tali confusione carnis et uerbi quasi aliquod corpus effectum.