Latin
Book 1, Chapter 6
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 1.6.2
Unproofread scanNot analysed yet
sufficere t'rgo solus nunc ad confutandam haeresim deberet consensus omnium, quia indubitatae ueritatis manifestatio est auctoritas uniuersorum et perfecta ratio facta est ubi nemo dissentit, ita ut, si qui contra hoc sentire nitatur, huius a prima. statim fronte non tam sit audienda assertio quam damnanda peruersitas, quia praeiudicium secum damnationis exhibet qui iudicium uniuersitatis impugnat, et audientiae locum non habet qui a cunctis statuta conuellit. confirmata enim semel ab omnibus ueritate, quidquid contra id uenit. ,hoc ipso statim falsitas esse noscenda. est quod a ueritate dissentit, ac per hoc sufficere ei etiam id solum conuenit ad sententiam damnationis, quod discrepat a iudicio ueritatis. sed tamen quia.