# De Incarnatione Domini Contra Nestorum 2.1.2

Cassian, De Incarnatione Domini Contra Nestorum, Book 2, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassian-john/de-incarnatione-domini-contra-nestorum/2.1.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassian-john/de-incarnatione-domini-contra-nestorum/2.1.2

si enim corrigi queunt, habent in suorum correctionibus medellam, si corrigi nequeunt, habent in suorum damnatione sententiam. tamen ne praeiudicio magis aduersum eos quam iudicio uti ' uelle existimemur, ipsam eorum in medium pestiferam propositionem uel potius blasphemantem amentiam proferamus, sumentes in omnibus scutum fidei et gladium spiritus, quod est uerbum dei, scilicet ut resurgens uetusti I draconis caput idem diuini sermonis gladius etiam nunc in nonis anguibus secet, qui prius in antiquis serpentibus amputauit.

---

Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0076c/stoa003/stoa0076c.stoa003.opp-lat1.xml.
