Latin
Book 2, Chapter 2
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 2.2.7
Unproofread scanNot analysed yet
bene addidit ideo, ut ostenderet scilieet ideo haec secutura, quia fuerant illa. praemissa, et quia deus superuenisset in conceptione, ideo deus futurus esset in partu. rationem ergo tantae rei puellae reddidit nescienti, dicens utique: quia sanctus spiritus superueniet et quia uirtus altissimi obumbrabit, ideo et quod nascetur sanctum uocabitur filius dei.