Latin
Book 2, Chapter 3
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 2.3.3
Unproofread scanNot analysed yet
sed quid facimus quod appellatus hoc nomine in euangeliis Christus omnino non est, et tamen mentitus esse per prophetam dei spiritus dici non potest? quid ergo illud est? ut intellegas utique prophetiam illam deitatis nomen tunc praedixisse, non carnis, nam cum aliud in euangelio homo unitus deo nomen acceperit, necesse est utique hoc uocabulum hominis fuisse, illud diuinitatis. sed pergamus ulterius et alia ad ueritatem probandam ueritatis testimonia conuocemus. ubi enim de deo agitur, nulla re diuinitas melius quam suis testibus approbatur, ait ergo idem propheta alibi: filius natus est nobis, paruulus datus est nobis, cuius principatus super umerum eius: et uocabitur nomen eius magni consilii nuntius, deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis.