Latin
Book 2, Chapter 4
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 2.4.3
Unproofread scanNot analysed yet
in omnibus enim et his et aliis uisionibus sacris hoc utendum uel maxime uerbo scriptura existimauit, ut apparuisse haec diceret, quae insolita claritate fulgerent. ita ergo 'et apostolus sciens aduentum caelestis gratiae, quae ortu sacrae natiuitatis apparuit, uerbo eam fulgidae apparitionis expressit, ut apparuisse utique id diceret quod nouae lucis splendore radiaret. apparuit ergo gratia dei saluatoris nostri. numquid causari hic aliquid quasi de ambiguitate nominum potes, ut dicas aliud esse Christum, aliud deum, ut saluatorem a maiestate nominis sui distrahas et dominum a diuinitate secernas?