Latin
Book 2, Chapter 6
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 2.6.8
Unproofread scanNot analysed yet
nos enim, id est catholicorum omnium fides, nos, inquam, omnes utrumque hoc et credimus et intellegimus et scimus et confitemur, quod et hominis est filius, quia ei homine natus est, et dei filius, quia ex diuinitate conceptus. tu ergo utrumque hoc, id est dei filium atque hominis, an tantum hominis esse asseris? si tantum hominis, reclamant tibi apostoli, reclamant prophetae, reclamat denique ipse, per quem est facta conceptio, spiritus sanctus.