Latin
Book 3, Chapter 10
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 3.10.3
Unproofread scanNot analysed yet
sed offendit te domiuicae crucis nomen: hoc et Iudaeos semper offendit. exhorrescis deum audire passum: hoc et gentilis error inrisit. quaero ergo nunc in qua ah illis' parte dissideas, cum in hac tibi atque illis peruersitate conueniat. sed ego praedicationem hanc sacrae crucis, praedicationem hanc dominicae passionis non solum non inminuo, sed, quantum in uoto est ac substantia mea, augeo. hunc enim, qui crucifixus est, non solum uirtutem ac sapientiam dei, qua nihil maius est, sed etiam totius diuinitatis ac maiestatis dominum praedicabo, hoc magis, quod in hoc sermo meus doctrina dei est, dicente apostolo: