Latin
Book 3, Chapter 10
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 3.10.7
Unproofread scanNot analysed yet
habeas tu necesse est cum persequentibus portionem. quid ergo est hic iam quod dici queat? dominum maiestatis crucifixum apostolus dicit. inmuta hoc, si potes: separa nunc, si uales, Iesum a deo. crucifixum certe a Iudaeis Christum negare non potes, sed dominus maiestatis est qui crucifixus est. ergo necesse est aut Christum affixum esse in cruce deneges aut deum affixum esse fatearis.