Latin
Book 3, Chapter 12
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 3.12.5
Unproofread scanNot analysed yet
interrogatione ad confutandum te mihi, haeretice, uti necesse est. dic mihi, quaeso, quis ille fuerit cui Petrus ita respondit negare non potes christum fuisse. interrogo ergo, Christum quem uocas, hominem an deum? hominem utique absque dubio. hinc enim omnis est tua haeresis, quia negas christum filium dei. et ideo etiam Mariam Christotocon esse, non theotocon dicis, quia Christi genetrix sit, non dei. Christum ergo hominem tantum asseris, non deum, et ideo filium esse eum hominis, non dei. -quid ergo ad haec respondit Petrus? tu es, inquit, christus. . . filius dei uiui.