Latin
Book 3, Chapter 14
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 3.14.3
Unproofread scanNot analysed yet
perfecta apostoli fides potestatem quodammodo diuinitatis accepit, m quae ligasset uel soluisset in terris, ligata essent in caelestibus uel soluta. tu ergo, qui contra fidem apostoli uenis, cum ligatum te iam in terris uideas, superest ut ligatum te quoque in caelis esse cognoscas. sed longum est ire per singula, quae prolixissimam et copiosissimam dissertionem numero sui faciunt, etiamsi breuiter strictimque memorentur.