Latin
Book 3, Chapter 3
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 3.3.4
Unproofread scanNot analysed yet
dicens eum et si cognouimus Christum secundum carnem sacramentum nati in carne dei locutus est, adiciens autem nunc iam non nouimus uim depositae infirmitatis explicuit. ac per hoc cognitio illa carnis ad significationem pertinet hominis, ignoratio autem ad honorem diuinitatis. hoc est enim dicere: cognouimus Christum secundum carnem, quamdiu quod secundum carnem agnosceretur fuit: nunc iam non nouimus, postquam esse desiuit.