Latin
Book 3, Chapter 5
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 3.5.3
Unproofread scanNot analysed yet
hoc enim se in eo nosse dicit secundum carnem, quod sit a mortuis suscitatus, in eo uero se eum iam non nosse secundum carnem, quod cessante carnis fragilitate in sola eum nouerit dei esse uirtute: fidelis scilicet praedicandae dominicae diuinitatis et satis idoneus testis, qui in principio uocationis suae caelitus castigatus maiestatem suscitati a mortuis domini Iesu Christi non fide tantum animi sui crederet, sed etiam oculis corporalibus approbasset.