Latin
Book 3, Chapter 7
Cassian, John, De Incarnatione Domini Contra Nestorum 3.7.5
Unproofread scanNot analysed yet
non enim pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit filio, ut omnes honorificent filium sicut honorificant patrem. qui enim negat patrem, et filium. omnis qui negat filium, nec patrem habet: qui confitetur filium, et patrem habet. disce itaque inseparabilem esse patris ac filii honorem, inseparabilem dignitatem, neque honorari filium sine patre nec patrem posse sine filio.